Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 134

Precedente Successiva

et interliminio somni et vigiliae, vidit vinum humi spargi fracto
dolio in cella vinaria centum passibus a suo cubiculo distante; surrexit
et invenit fracto dolio vinum effusum circa sextam noctis horam.
D. Laelius Ursinus noster vidit per somnium, quod amatus puer de
equo in lapides caderet, et sanguis vultum rigaret et moreretur. Idcirco
mane facto dixit puero (quoniam erant in itinere) ut equitaret
caute et suaviter, nihilominus cecidit puer, mortuus est et sanguis rigavit
faciem eius eisdem omnino lineis, quas in somno viderat herus,
et omnia ut vidit, contigerunt. Qua in re non videtur aër praescire potuisse,
quod a Deo ordinatum fuerat, nisi aut Angeli, aut daemones,
quibus malum illud facere permissum erat, significassent in somnis
D. Laelio . Sed forte ipse hoc potuit aer. Licet enim tractatus non
praecesserit inter homines de morte illius modi, aliis tamen vicibus
homines alij ea sunt interfecti morte, omnesque intervenientes passiones
remanent in aëre sopitae, sicut in nobis quando non cogitamus.
Sed cogitantibus illae per aerem communicantur, ac potius in re amata
repraesentantur, quam seorsum, ideoque saepe mendaciter apparent,
raro autem verificantur. Aut dicendum res futuras omnes in suis praeesse
causis, sicut mors currentis in praecipitium non visum, eo in cursu
nota est alteri ex turri cursum et praecipitium spectanti. Item stellae,
a quibus calores omnes, et motus et passiones apud nos fiunt, ordinant
quod futurum est, iuxta legem ipsis a Deo inditam. Ipsae igitur
calefacientes et moventes, puerum oblectari equitatione accelerata
fecerunt; Equumque fastidire, et deiicere in fastidij tempore in eo
petrarum loco, noto ex mensura itineris, et tantae talisque passionis,
quae usque ad locum illum, ac tempus, eum debebat parere effectum.
Quoniam vero quaecunque futura sunt, praeparata sunt in causis ab
origine mundi, usque ad hodiernum diem, ac continuo ad illa inceditur:
Omnisque res antecedens est causa, aut concausa, aut signum consequentis
rei, atque coëtaneae, sicut in Metaph. ostendimus, affirmari
posset proximum effectum notum esse in aere, in quo ille calor et
stimulus currendi et indignandi, et cadendi simul fieri debebant.
Non modo enim praeparationes humanae interficientium causarum,
sed etiam aliarum causarum in Aëre fiunt, et cognoscuntur. sed non certo,
cum sint contingentia: Arist. (lib. de inso.) in hoc obstupescens, postquam negasset
Deum immittere somnia, quoniam sapientioribus et optimis, non
autem idiotis et aniculis immitterentur, asserit haec mirifica immitti a
natura, quoniam (inquit) natura daemonia est , hoc est, sapiens. Igitur aëri
concedat sensum oportet, cum alia non intret natura communicans dormientibus.
Quod autem Deus insomnia immittat et Angeli, alibi
ostendi; argumentumque Aristotelis natum ex eo est quod Deus sapientiam
Aristotelicam, cum sit stultitia ante ipsum, parum curaret. Sed
quidem Iosepho , Danieli plurimisque talia immisit somnia, qualia

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche